OBERBRUNNA

OBERBRUNNA
OBERBRUNNA
Germanice Oberbrunn, castrum Germaniae, in Palatinatu, sub proprio olim Comite, ex familia Leinigensi
seu de Linage, dictâ Westerburgicâ. Huic enim cum Leiningensis titulum attulisset Margaretha Landgravii Leiningensis filia, Reinhardo Westerburgico nupta: horum filii Reinhardus et Cuno A. C. 1471. a Palatino Comite ob Matrem dicuntur in vestiti. Haec in duos nunc ramos dispescitur, Westerburgium et Leiningensem, quorum posterior iterum in duos abiit surculos, Oberbrunnensem et Grunstadensem, e quibus prior exaruit. Auctor eius fuit Ludovicus Comes de Leinigen et Westerburg, qui obiit A. C. 1598. Pater ex Bernardina Lippia (filia Bernardi Comitis) Ludovici E. miconis Comitis Lienigensis et Westerburgii in Oberbrunn, exstincti A. C. 1634. Quô et Esthherâ Ebersteniâ (filiâ Ioh. Iacobi Comitis) genitus Iohannes Ludovicus, defunctus A. C. 1665. ex Sibylla Christina Wiedensi, suscepit Estheram, Luisam Christinam (natam 1656.) et Ioh. Fridericum (denatum 1659.) Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Part. 2. p. 75.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”